monumenta.ch > Augustinus > 144 > csg458.56 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 38, 17
A fortitudine manus tuae ego defeci in argutionibus: hoc est, cum argueres me, defeci. Et arguere tuum quid est, nisi quod sequitur? Pro iniquitate erudisti hominem, et contabescere fecisti sicut araneam animam meam. Multum est quod intelligit iste Idithun: si quis cum illo intelligat, si quis cum illo transiliat. Dicit enim in argutionibus Dei se defecisse, et vult a se amoveri flagella, quoniam ipse est qui fecit illum. Qui fecit, ipse reficiat; et qui creavit, ipse recreet. Sed tamen quod ita defecit, ut velit se et recreari et reformari , sine causa putamus, fratres, factum fuisse? Pro iniquitate, inquit, erudisti hominem. Totum quod defeci, quod infirmus sum, quod de imo clamo, hoc totum pro iniquitate: et in hoc erudisti, non damnasti: Pro iniquitate erudisti hominem. Audi hoc planius ex alio psalmo: Bonum est mihi, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas . Et humiliatus sum, et bonum est mihi: et poena est, et gratia est. Quid servat post poenam, qui per gratiam exhibet poenam? Ipse enim est de quo dictum est, Humiliatus sum, et salvum me fecit : et, Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Pro iniquitate erudisti hominem. Et quod scriptum est, Qui fingis dolorem in praecepto , Deo dici nonnisi a transiliente potuit; quia nonnisi a transiliente videri potuit. Fingis, inquit, dolorem in praecepto, de dolore praeceptum mihi facis. Formas ipsum dolorem meum: non eum relinquis informem, sed formas illum: et formatus dolor meus inflictus a te praeceptum mihi erit, ut liberer a te. Fingis enim, dictum est, dolorem, formas dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit artifex, unde et figulus dicitur a fingendo. Ergo, Pro iniquitate erudisti hominem. Video me in malis, video me in poena, et apud te non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum et apud te iniquitas non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem?